AIUTO è URGENTISSIMO SONO DISPERATO...NON RIESCO A TRADURLE

Messaggioda gore899 » 13 mag 2009, 11:57

AIUTO è URGENTISSIMO
ARCHIA, OVVERO QUANDO I POETI CONTAVANO
archias poeta ab adulescentia ad scribendi studium se contulit et cito antiochiae, in urbe eruditissimis hominibus frequenti, ingenii gloria antecellere omnibus coepit. deinde in graecia et in asiae regionibus eius adventus ita celebrabantur, ut hominis expectatio famam ingenii superaret. eo tempore italia artium et disciplinarum graecarum plena erat, atque haec studia in latio vehementer colebantur, et ne romae quidem, propter rei publicae tranquillitatem, neglegebantur. qua re archias ubique magni extistimatus est. in magna graecia tarentini,neapolitani et regini archiam sua civitate et ceteris praemiis donaverunt, atque eum iudicaverunt dignum qui nosceretur et hospitio acciperet. romae autem archias familiarissime usus est m. aemilio, q. metello, q. catulo, l. crasso. poetam magni existimabant non solum qui de eius ingenio iudicare poterant, sed etiam qui id simulabant.
ESEMPI STORICI DI INTEGRITA
panaetius philosophus p. scipionis summam abstinentiam laudat. sed in illo alia maiora fuerunt. laus abstinentiae non solum est hominis, sed etiam temporum illorum. omni macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus est paulus: qui tantum pecuniae in aerarium invexit, ut praeda unius imperatoris attulerit finem tributorum. at hic nihil intulit domum suam praeter memoriam nominis sempiternam. cornelius africanus, patrem imitatus, nihilo locupletior rediit carthagine profligata. l. mummius, collega africani in censura, postquam copiosissimam urbem funditus delevit, minime copiosior fuit. spoliis enim italiam ornare quam domum suam maluit. nullum igitur vitium taetrius est quam avaritia praesertim in principibus et rem publicam gubernantibus. recte contendit sallustius, clarus rerum scriptor, tum rem publicam romanam labefactari coepisse, cum avaritia civium socetatem pervasisset.
PLINIO ELOGIA(CON ECCESSIVITA NECROLOGICA)VIRGINIO RUFO
post aliquot annos publicum funus verginii rufi, maximi et clarissimi civis, exhibuit populi romani oculis insigne atque memorabile spectaculum. triginta annis gloriae suae supervixit. legit scripta de se carmina, legit historias et posteritati suae interfuit. tertio consulatu functus est, ita ut summun fastigium privati omnis impleret. caesares effugit, quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat. octogesimum tertium annum agens excessit in altissima tranquillitate, pari veneratione. firma valetudine usus est, nisi quod solebant ei manus tremere, sine dolore tamen. aditus tantum mortis durior longiorque fuit. nam acturus in consulato principi gratias, cecidit et coxam fregit. huius viri exsequiae magnum ornamentum principi, magnum sae****, magnum etiam foro et rostris adtulerunt. laudatus est a consule cornelio tacito: nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus.

gore899

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Torna a S.O.S. altre materie

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-21 00:11:02 - flow version _RPTC_G1.3