urgente per oggi pomeriggiio, analisi

Messaggioda Sally_ » 10 nov 2010, 13:25

Volumnius, ortus equestri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus erat, interemisset, quamvis ei fugere liceret, exanimi amico adhaesit tantumque lacrimarum profudit ut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret. Nam propter praecipuam et perseverantem lamentationem ad Antonium perductus est. Postquam in illius conspectu stetit: «Iube me,» inquit «imperator, protinus ad Luculli corpus duci et occidi: neque enim, absumpto illo, superesse debeo, quia ei infelicis auctor militiae exstiti». Quid hac benivolentia fidelius concipi potest? Quo mortem amici miserabiliorem redderet, se ipse accusavit atque inimico invisiorem fecit. Nec Volumnius difficiles Antonii aures habuit: nam illius iussu quo voluerat ductus est et, dexteram Luculli avide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, pectori suo adplicavit ac deinde demissam cervicem carnificis gladio praebuit.

(Valerio Massimo)

Sally_

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda Sally_ » 10 nov 2010, 13:41

(da lexis 2)

Sally_

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Messaggioda giada » 11 nov 2010, 10:28

metti il titolo e libro da cui l'hai presa altrimenti le richieste non vengono proprio prese in consideazione

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda Sally_ » 11 nov 2010, 14:26

grazie x il consiglio :roll:

Sally_

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Torna a Frasi e grammatica

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:52:24 - flow version _RPTC_G1.3