premetto che sono ricavate da delle fotocopie, e non so di che libro si tratti
- Lycurgus, ille legum optimarum et antiquissimi iuris inventor, agros locupletium plebi colendos dedit (CIC)
- Quid sit ipsa natura explicandum est ante breviter, quod facilius id quod docere volumus intelligi possit (CIC)
- Aliquot sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus (CIC)
- Ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convertit, Romani annua imperia binosque imperatores sibi facere (SALL)
- Tantum aberat ut sua signa atque ordines et locum noscerent milites, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret anumis (LIV)
- Unum hoc definio, tantam esse necessitatem virtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis otiique vicerit (CIC)
- Danda opera est ut etiam singulis consulatur, sed ita ut ea res aut prosit aut certe ne obsit rei publicae (CIC)
- Perseus contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepit, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret (LIV)
- Ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur rei publicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest (CIC)
vi ringrazio in anticipo ^^