Defendo multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere. quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,-- si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur,-quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere? Quid est, pro deum hominumque fidem, in quo ego rei publicae plus hoc tempore prodesse possim? quid est quod aut populo Romano gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit? populatae, vexatae, funditus eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non salutis spem sed solacium exiti quaerunt. "Non accuso Verre: piuttosto difendo la Sicilia e tutto lo stato romano" dal libro "NUOVO DALLA SINTASSI AL TESTO" (pag. 471 n° 389)
domani ho un' interrogazione e mi serve urgentemente l'analisi del periodo di questa versione: "Non accuso Verre: piuttosto difendo la Sicilia e tutto lo stato romano" dal libro "NUOVO DALLA SINTASSI AL TESTO" (pag. 471 n° 389)
Defendo multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere. [6] quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,-- si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur,-quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere? Quid est, pro deum hominumque fidem, in quo ego rei publicae plus hoc tempore prodesse possim? quid est quod aut populo Romano gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit? populatae, vexatae, funditus eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non salutis spem sed solacium exiti quaerunt.
LA TRADUZIONE ME L'HA DATA GIADA E STA QUI:
/forum/viewtopic.php?f=38&t=43407