da iColas7 » 17 nov 2010, 15:04
Ciao!
Giada mi ha mandato qui poichè questa versione non è stata ancora tradotta...mi servirebbe entro le 9 di questa sera! Fatemi sapere ;)
Es 139 pagina 132,la versione latina nel biennio
Epistulam eiusmodi Horatius poeta amico Fusco scripsit.Ego, ruris amator, salutem dico Fusco, urbis amatori. Tu magnificas domus, forum templaque magnae Romae laudas, ego (laudo) rus amoenum, rivos limpidos, herbas teneras, nemora densa. In hac re scilicet nos multum dissimiles sumus, ad (=per quanto riguarda) cetera concordes, fraternis animis: quidquid alter dicit vel negat, et alter dicit vel negat, eadem et sentimus et volumus. Cognoscisne locum potiorem rure beato? Ubi hiemes tepidiores sunt? ubi tempora aestiva aurae gratiores leniunt? Ubi purius aquae fluunt? Si naturae convenienter vivere vis, fuge, Fusce, urbis curas aerumnasque, quae hominum animos opprimunt, ut frena equum. Nota enim fabula est. Equus, quia cervus, pugna fortior, eum e communibus pascuis pellebat, saepius in certamine victus, imploravit opes hominis, qui statim auxilium tulit, sed in illum ascendit eique frenum imposuit. Itaque equus acie victor excessit, sed numquam equitem dorso, frenum ore depellere potuit. Vita sub paupere tecto vitam regum praecurrit