da bibiana » 17 nov 2010, 16:15
x favore è possibile avere l'analisi della versione "I druidi" da Cesare,De bello Gallico?
si trova a pag 156 del libro Lintres..grazie mille!
Quibus ita est interdicium, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur,his omnes decedunt,aditum sermonemque defugiunt,ne quid ex contagione incommodi accipiant ,neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur.His autem omnibus druidibus praeest unus,qui summam inter eos habet auctoritatem.Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit,aut,si sunt plures pares,suffragio druidum,nonnumquam etiam armis de principatu contendunt.Hi certo anni tempore in finibus Carnutum,quae regio totius Galliae media habetur,considunt in loco consecrato.Huc omnes undique,qui controversias habent,conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent.Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur,et nunc,qui diligentius eam rem cognoscere volunt,plerumque illo discendi causa proficiscuntur.