eccola qui
"prima la salvezza dello Stato poi la gloria personale"
"Lacedaemonius Agesilaus numquam proeliandi atque vincendi studio elatus est. Cum autem hostes equitatu superiores esse videbat,suis militibus hostem adoriendi facultatem non faciebat; immo in iis locis manum conseruit,in quibus pedestres copias comminus pugnando plus valere animadvertit. Tamen,quotienscumque congressus est,pepulit magnas adversariorum copias ac sic in asia bellum in persas gessit ut,omnibus consetientibus,victor putaretur.Cum Agesilaus consilium contra Persas proficiscendi meditaretur ad ipsum regem adoriendum,nuntius domo ei venit dicens bellum Athenienses Boeotosque Lacedaemoniis indixisse.Opulentissimus regnum despiciendo ille bonam existimationem praeposuit,multo gloriosius sentiens patriae parere quam totam asiam in sua potestate Persas superando redigere. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate ut iter triginta diebus confecerit quod Xerses toto anno confecit. Cum iam haud longe a Peloponneso abesset, obsistere ei conati sunt Athenienses et Beotii ceterique eorum socii sed omnes apud Coroneam gravi proelio fusi sunt"
Grazie mille