aiutoo urgente

Messaggioda jook » 14 dic 2010, 13:37

Post Quintillum Aurelianus susepit imperium, ex Dacia oriundus vir, in bello potens, animo tamen immodicus et ad crudelitatem propensior, qui Gothos strenuissime vicit et Romanam dicionem ad fines pristinos varia bellorum felicitate revocavit. Superavit in Gallia Tetricum, qui suum exercitum prodidit, cuius adsiduas seditiones ferre non poterat. Zenobiam quoque, quae, occiso Odenatho marito, Orientem tenebat, haud longe ad Antiochia sine gravi proelio cepit, ingessusque Romam nobilem triumphum egit, currum triumphalem praecedentibus Zenobia et Tetrico. Urbem Romam muris firmioribus cinxit; templum Soli aedificavit, in quo infinitam auri gemmarumque vim constituit. Provinciam Thraciam, quam Traianus ultra Danubiam fecerat, intermisit, vastato omni Illyrico et Moesia; abductosque Romanos ex urbibus et agris illius provinciae in Moesia collocavit. Occisus est a quibusdam militaribus viris anno quinto imperii sui.


IN QUESTA VERSIONE CI SONO PARECCHI VERBI DEPONENTI ???

jook

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Torna a Frasi e grammatica

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:48:24 - flow version _RPTC_G1.3