da Ospite » 5 lug 2019, 5:49
Notae cunctis pueris sunt fabulae, quas scripsit Phaedrus, qui in Italiam ex Syria venerat et in angusta domo vivebat, quia egenus erat. Fabula de vulpecula et uva pertinet ad homines, quires desiderant, quas habere non possunt. Vulpecula, quae ob longum ieiunium famelica erat, advineam venerat et rubicundam uvam, quam carpere et comedere desiderabat, spectabat. Saepius saluit et uvam quae pendebat carpere temptavit, sed semper vanum fuit desiderium, quia vineaaltior erat neque tam altam uvam carpere parva vulpecula poterat. Tandem, postquam diu saluit frustra, neque praedam, quam cupiebat, attingere potuit, dum discedit, exclamavit: “Uva non matura est. Uvam acerbam sumere non desidero”. Sic a stultis despicitur quod attingere non possunt!