da Ospite » 27 lug 2019, 14:04
....Mox barbara opulentia convivium, quo Alexandrum accipiebat, instruxit. Dum id multa comitate celebrat, triginta nobiles virgines introduxit, inter quas erat filia eius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbaris raro. Quae, quamquam inter electas virgines processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis Alexandri. Itaque rex virginis amore arsit et coram omnibus dixit: "Ut regnum stabiliamus, utile est Persas et Macedones conubio iungere; tali modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahere possumus. Achilles quoque, a quo genus ego deduco, captivam in matrimunium duxit". Insperato gaudio laetus Oxyartes pater sermonem eius excipit; deinde rex patrio more iussit adferri panem- id erat apud Macedones sanctissimum coniugii pignus - quem gladio divis ut ipse cum Roxane eum liberet. Ita rex Asiae et Europae Roxanem matrimonio sibi adiunxit.