da Ospite » 4 ago 2019, 9:17
avrei bisogno della traduzione di questa versione di Plinio il Vecchio, Naturalis historia, libro 10
... non solum conscientia. Tiberio principe ex fetu supra Castorum aedem genito pullus in adpositam sutrinam devolavit; etiam religione commendatus officinae domino. Is mature sermone adsuefactus, omnibus matutinis evolans in rostra in forum versus, Tiberium, dein Germanicum et Drusum aesares nominatim, mox transeuntem popolum Romanum salutabat, postea ad tabernam remeans, plurium annorum adsiduo officio mirus. Hunc sive aemulatione vicinatatis manceps proximae sutrinae sive iracundia subita, ut voluit videri, excrementis eius posita calceis macula, examinavit, tanta plebei consternatione, ut primo pulsus ex ea regione, mox interemptus sit funusque alii innumeris celebratum exequiis, constratum lectum super Aethiopum duorum umeros, praecedente tibicine et coronis omnium generum ad rogum usque, qui constructus dextra viae Appiae ad secundum lapidem in campo Rediculi appellato fuit. Adeo satis iusta causa populo Romano visa est exequiarum ingenium avis aut supplicii de cive Romano in ea urbe, in qua multorum principum nemo deduxerat funus, Scipionis vero Aemiliani post Carthaginem Numantiamque deletas ab eo nemo vindicaverat mortem.