da Ospite » 28 ago 2019, 10:54
Apes sic appellantur vel quod pedibus invicem se adligunt, vel quod sine pedibus nascuntur: postea enim et pedes et alas accipiunt. Ista laboriosa insecta incolunt sedes aptas ad officium generandi mellis domicilia mira arte componunt, ex variis floribus favum condunt et castra e cerā innumera prole replent. Quoniam inter alvearia bella sunt et apes proelia movent, copias et duces suos habent. Ut multi dicunt, apes de pecudum cadaveribus nascuntur. Nam pro his creandis vitulorum occisorum carnes verberantur, ita ex putrefacto cruore vermes creantur et postea vermes apes faciunt.
La versione è di Isidoro di Siviglia