da Ospite » 28 feb 2020, 23:07
Digni autem sunt amicitia quibus in ipsis inest causa cur diligantur.
2. In hoc libro quod de elocutione conscripsimus, quibus in rebus opus fuit exemplis uti, nostri exemplis usi sumus. 3. Multa afferre possumus antiquae morum severitatis et disiplinae exempla digna, quae nos omnes sequamur. 4. Atticus, quae amicis suis ad Pompeium proficiscentibus opus fuerant, omnia ex sua re familiari dedit. 5. Quintius dixit opus esse non forti solum viro, sed etiam libero exsolutoque legum vinclis. 6. Ii, qui nihil praeterquam de libertate cogitent, digni sunt, qui Romani fiant 7. Quantum augebatur militum numerus, tanto maiore pecunia in stipendium opus erat. 8. Litteras tuas legimus contumeliosas, minaces minime dignas, quae a te nobis mitterentur. 9. P. Licinio pontifici maximo virgo Vestalis, quia quadam nocte parum diligens ignis aeterni custos fuisset, digna visa est quae flagro admoneretur. 10. Nulla res maior sine Themistocle gerebatur: celeriter quae opus erant reperiebat, facile eadem oratione eplicabat....
Potete tradurmi per favore le frasi del primo esercizio? Quelle segnate, grazie mille se lo farete.
- Allegati
-