Ificrate introduce novità nell'equipaggiamento della fanteria

Messaggioda Ospite » 1 ago 2020, 17:04

Iphicrates Atheniensis clarior disciplina militari quam magnitudine rerum gestarum putatus est. Fuit enim talis dux, ut non solum aetatis suae cum primis compararetur, sed ne alius dux quidem anteponeretur. Multum vero bellis interfuit, saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit, semper consilio vicit tantumque eo valuit, ut multa in re militari partim nova adduxerit, partim eicientiora fecerit. Namque ille pedestria arma mutavit. Cum ("Mentre", con valore avversativo) ante illum imperatorem magnis clipeis, brevibus hastis, minutis gladiis pugnarent, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea peltastae pedites appellabantur), ut ad motus concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit. Idem genus loricarum mutavit et pro sertis ("maglie intrecciate") atque aeneis linteas dedit. Quo facto expeditiores milites reddidit: nam pondere detracto, milites sublevati sunt ita ut aeque corpus tegeretur et levius esset. Bellum cum hracibus gessit; Seuthen ("Seute"), socium Atheniensium, in regnum restituit. Apud Corinthum tanta severitate exercitui praefuit, ut numquam in Graecia exercitatiores copiae et propensiores ad oicia exercitu Iphicratis fuerint, in eamque consuetudinem induxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera ordinatae velocius consisterent. Hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod valdius tota celebratum est Graecia.
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda Eragon » 1 ago 2020, 17:12

L'Ateniese Ificrate fu considerato più famoso per la disciplina militare che per la grandezza delle (sue) imprese. Infatti fu un condottiero tale che non solo era paragonato ai primi (personaggi) della sua epoca, ma neppure un altro comandante gli si era anteposto...
[center][/center]

Eragon

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-10-03 21:01:28 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.