da padulooo » 6 set 2024, 17:02
Hannibal enim corpus consulis Aemilii Pauli apud Cannas trucidati inhumatum iacere passus non est atque, quantum in ipso fuit, honeste (onorevolmente) sepeliendum curavit. Idem Hannibal Ti. Gracchum, qui, a Lucanorum insidiis circumventus, strenue pugnas interfectus erat, cum summo honore sepulturae mandavit et ossa eius in patriam portanda militibus nostris tradidit. Ipse Hannibal consulem M. Marcellum in agro Bruttio necatum, dum Poenorum motus speculatur, legitimo funere extulit punicoque sagulo indutum et corona aurea in rogo in posuit. Ergo humanitatis dulcedo etiam in efferata barbarorum ingenia penetrat torvosque et truces hostium oculos mollit ac insolentissimos spiritus victoriae flectit. Humanitas vincit iram, prosternit odium hostiumque sanguinem cum hostium lacrimis miscet.
ho bisogno della traduzione