Cum hora sex continenter pugnaretur ac non solum vires, sed etiam tela nostros deficerent (=regge l'accusativo "nostros"), // hostes vallum scindere et complere (=infiniti dip. da "coeperunt") fossas coeperunt .Tum C. Volusenus , tribunus militum , iam salutem omnium desperans (= participio presente congiunto a "Volusenus"), Galbam adiit atque // unam esse spem salutis // docet, si, // eruptione facta, // extremum auxilium experirentur. Galba centuriones advocatos (=partic. perfetto congiunto a "centuriones") certiores facit (= certiorem(s) facere --> informare) eisque imperat // ut milites paulisper proelium intermitterent ac tantummodo tela emissa vitarent; post, // signo dato, // e castris erumperent atque omnem spem salutis in virtute ponerent . Centuriones // quod iussi sunt (= costr. personale di "iubeo" al passivo) faciunt ac, subito omnibus portis (= compl. moto per luogo per passaggio obbligato) eruptione facta, // hostes e vallo ac fossa trepidos exterritosque deturbant neque cognoscendi (= gerundio al genitivo retto da "facultatem") //quid fieret // facultatem relinquunt.
Ita, // commutata fortuna, // eos undique circumveniunt atque concidunt. Sic // hostium copiis fusis armisque exutis, // se incolumes inter munitiones recipiunt.
principali
cum narrativo
ablativi assoluti
completive
infinitive
relative
condizionali ipotetiche
interrogativa indiretta