da gabrymagic » 5 apr 2009, 15:42
si e latina lectio di griffa ed e pag 208 n 111 vabbe in caso la versione e questa te la scrivo io ....
Arcus nocte non fit, quia luna non habet tantum virium ut nubes transeat et illis colorem suffundat, qualem accipiunt nubes sole perstrictae . Quia aliae partes in nubibus numidiorem sunt , aliae summissiores , aliae crassiores quam ut solem transmittant , aliae imbecilliores quam ut uxcludant , haec inaequalitas alternis vicibus lucem umbramque permiscet et exprimit illam mirabilem arcus varietatem. Altera causa arcus redditur. Videmus, cum aliquo loco fistula rupta est , aquam per tenue foramen elidi, quae sic contra solem spargitur ut faciem arcus repraesentet. Idem videmus accidere , si observamus fullonem cum os aqua implet et vestimenta, tendiculis diducta leviter aspergit : tunc adparent varii colores , quales solent fulgere in arcu.
grazie mille didaskalos