Polybius Graecus historicus clarus atque illustris fuit. Prolybii sententia, mores atque leges principia civilis vitae sunt: omnes cives , cum bonos mores bonasque leges habebunt , honesti et integri erunt, et clementiam temperantiamque sument. Lycurus, legum auctor , in urbe sparta legibus salutaribus atque prudentibus concordiam civium perfecit atque Laconiam omnem tutam reddidit. Simplex atque temperans Spartanorum vita privata erat, concors publica: pericolorum atque laborum exercitatio homines audaces atque fortes reddiderat.
Sed Lycuri leges honorum atque imperii avidos Spartanos reddidit. Nam contra Messenios crudele bellum gesserunt sed, dum vicina oppida sub Spartae imperium redigunt, opes et cibaria facile in Laconia inveniebant : cum autem Agesilaus cum pedestribus copiis extra Peloponnesum iter fecit, nummi ferrei non sufficiebant , ita gravia vectigalia insularum incolis imposuerunt atque ex omni Graecia divitias pecuniamsque collegerunt. Lycurgi leges igitur libertatem atque securitatem Spartae parabant, sed non imperium. PER FAVORE GRAZIE..