Buon Giorno!Mi serverebbe urgentemente la versione di Cicerone "E' colpevole anche chi non impedisce un reato"
Sed iniustitiae genera duo sunt, unum eorum, qui faciunt iniuriam, alterum eorum, qui, si possunt, non propulsant iniuriam ab iis qui facturi sunt. Nam qui iniuste impetum in hominem facit aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus inicit socio; qui autem non defendit nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in vitio, tamquam si parentes aut amicos aut patriam deserat. Atque illae quidem iniuriae, quae multi ut noceant de industria faciunt, saepe a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri cogitat, cum timore cogitat se ipsum, nisi id fecerit, incommodum accipere. Plerique autem ut iniuriam faciant aggrediuntur et ut adipiscantur ea, quae concupiverunt; si ita est, in hoc vitio latissime patet avaritia.
Grazie in anticipo