Ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri essemus nihil sane ex iisdem litteris potui suspicari. In spem tamen venio adpropinquare tuum adventum: qui utinam mihi solacio sit! Etsi tot tantisque rebus urgemur […], aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare. Scito enim me, postquam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram quod iis suscenserem, sed quod eorum me sudpudebat. Videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam, teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse.
la traduzione la trovi su nostro sito cliccando
/versione-cicerone/ritorno-ai-libri-dopo-la-delusione-politica.html