Omnis ergo populus,qui est talis coetus multitudinis,omnis civitas,quae est constitutio populi,omnis res publica,quae ut dixi populi res est,consilio quodam regenda est,ut diuturna sit.Id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est quae causa genuit civitatem.Deinde aut uni tribuendum est,aut delectis quibusdam,aut suscipiendum est multitudini atque omnibus.Quare cum penes unum est omnium summa rerum,regem illum unum vocamus,et regnum eius rei publicae statum,cum autem est penes delectos,tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur.Illa autem est civitas popularis -sic enim appellant- ,in qua in populo sunt omnia
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/i-tre-regimi-politici-di-base.html