P. Cornelius et M Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant in Apuanos ligures exercitum induxerunt
Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non exspectassent bellum, inproviso obpressi, ad duodecim millia hominum dediderunt se. Eos, consulto per literas prius senatu , deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, xiullum alium ante finem rati fore Ligustini belli. Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum[fuent. In cuoi quumj traducete Ligures Apua nos vellent, edixerunt , Ligures ab Anido montibus descendere cum liberis conjugibusque : sua omnia secum portarent. Ligures, saepe per legatos deprecati, ne penates.sedem, in qua geniti essent, sepulcra majorum, cogerentur relinquere, arma, obsides pollicebantur. postquam nihil impetrabant, neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt. Traducti sunt publico sumtu ad quadraginta millia liberorum capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta millia, unde, in novas aedes, compararent, quae opus essent. agio dividendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi.postulantibus tamen ipsis,quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. Transacta re, quum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus. Hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-livio/un-trionfo-non-meritato.html