Est igitur,inquit Africanus, res publica res populi;populus autem non umnis hominum coetus quoquo modo congregatus,sed coetus multitudinis iuris consensu st utilitatis communione sociatus.Eius autem prima causa coeundi est non tam inbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi congregatio. Hi coetus igitur hac de qua eui causa instituti, sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt; quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt, delubris distinctam spatiisque communibus.
Omnis ergo populus,qui est talis coetus multitudinis,omnis civitas,quae est constitutio populi,omnis res publica,quae ut dixi populi res est,consilio quodam regenda est,ut diuturna sit.Id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est quae causa genuit civitatem
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/nelluomo-e-innato-il-bisogno-della-vita-associata.html