da ABA CABA » 28 dic 2009, 14:29
senatus statuit ut Publius Cornelius consul cum omnibus matronis Ostiam iret obviam deae Cybelae et eam de nave acciperet et elatam in terram traderet matronis quae eam in urbem ferrent. postquam navis, coronis ornata, ad ostium amnis Tiberini accessit, consul, ut erat imperatum, in salum nave evectus, ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram. matronae primores civitatis, inter quas unius Claudiae Quintae nomen traditum est, eam accepere. eae, succedentes aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua (per dove) dea praeferebatur, atque accenso ture, precantes ut volens (di buon grado) propitiaque in urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae, quae est in palatino colle, pertulerunt deam pridie nonas apriles: isque dies festus fuit. populus frequens dona deae in palatium tulit et ludi instituti sunt Megalensia appellati
Al più presto... Grazie mille Skuolasprint!!!!!!!!!!!