Graeci,cum proximo die se undique circumventos viderent, classe decernere coacti sunt. Sed multitudo navium Persarum
propter angustias maris explicari non potuit, cum Graeci, ventum et aestum secundum nacti (avendo trovato), mobilitate atque
celeritate navium superiores essent. Cum proelium diu anceps esset, Iones a Peris inter pugnam deficere coeperunt. Eorum defectio animos
ceterorum fregit. Brevi omnes pulsi atque fugati sunt. In ea trepidatione multae naves captae, multae demersae sunt. Artemisia, regina
Cariae, quae classem regis secute erat, vix interitum effugit. Xerses, qui spectator pugnae in litore remanserat, vehementer hac clade
perculsus est. Sed etsi rem male gesserat, tamen tantas habuit copias, ut etiam iis opprimere posset hostes. Tum iterum Graecia Thmistoclis
prudentia liberata est, ui Xerxem certionem fecit id agi ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac ille reditu in Asiam
excluderetur. Itaque Xerxes quam celerrime cum maiore parte exercitus in Asiam reverit.