da thgirl93 » 2 gen 2010, 9:22
Salve avrei bisogno della versione di latino "Il trionfo" a pag 297 n.244 del libro in pratica e in teoria.
Il testo è questo ed è di Livio:qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet? tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque [et Macedonibus] triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt. militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt. si quandonon deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt; et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt. si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati etnon statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici velle debebatis.
Grazie in anticipo =)