Nessuno mi acceca! Igino libro: Optime, esercizio 4 pag. 317 Inde ad Cyclopem Polyphemum,Neptuni filium,Ulixes pervenit.Hiuc responsum erat ab augure Telemo ut caveret ab Ulixe excaecaretur.Hic media fronte unum oculum habebat et carnem humanam edebat. Polyphemus,cum pecus in speluncam redegisset,molem saxeam ingentem ad ianuam adposuit et,cum Ulixem cum sociis inclusisset,aliquos eorum consumere coepit.Ulixes,cum videret eius immanitati atque feritati se resistere non posse,vino,quod a Marone acceperat,eum inebriavit,seque Utim vocari dixit.
Iaque cum oculum eius trunco ardenti exureret,ille clamore suo ceteros Cyclopas convocavit eisque dixit:-Utis me excaecat!-.Illi,cum crederent eum id dicere ut fratres derideret,neglexerunt.At Ulixes socios suos ad pecora alligavit et ipse se ad arietem,et ita fugerunt.
la traduzione sul nostro sito cliccando
/versioni-igino/nessuno-mi-acceca.html