Scusateeee...avrei bisogno di una versione di latino dal libro "Lingua Magistra 2", il titolo della versione è "Chi chiami amico?" .. Grazie Milleeeee
<3Epistulas ad me mittendas tradidisti, ut scribis, amico tuo; deinde admones me ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere: ita eadem epistula illum et dixisti amicum et negasti. Sed si eum amicum existimas cui non tantundem credis quantum tibi, vehementer erras et non satis nosti vim verae amicitiae. Tu vero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius: post amicitiam credendum est, ante amicitiam iudicandum. Isti vero praepostero officia permiscent qui cum amaverunt iudicant et non amant cum iudicaverunt. Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Cum tibi placuerit, toto illum pectore admitte; tam audaciter cum illo loquere quam tecum.