I grandi condottieri hanno sempre amato i poeti
Lingua Magistra (1) Pagina 455 Numero V179
Quam multos scriptores rerum suarum Alexander Magnus secum habebat! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: "O fortunate" dixit "adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem invenisti!" Et vere. Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset. Quid? Noster Magnus, qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophani Mytilenaeo, scriptori rerum suarum, in contione militum civitatem donavit; et nostri fortes viri, sed rustici ac milites, cum dulcedine gloriae commoti essent, quasi participes eius laudis, magno id clamore approbaverunt?
da Cicerone
_____________________________________________________________________________________
Il popolo romano ha costruito un impero grandissimo
Lingua Magistra (1) Pagina 454 Numero V177
Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, qui magnitudinem imperii cum annis comparat, aetatem ultra putet. Ita late per orbem terrarum arma circumvexit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant. Tantis in laboribus perculisque iactatus est, ut ad eius imperium contendisse Virtutem et Fortunam appareat. Qua re, tamen quia sibi obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabella totam eius imaginem amplectar.
da Floro
grazie mille in anticipo
/versione-cicerone/i-grandi-condottieri-hanno-sempre-amato-i-poeti.html