ettera del re Filippo ad Aristotele (Gellio)
Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute.............et rerum istarum susceptione
Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumque multarum potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant, is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusquel esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, Feruntur adeo libri epistularum elus munditiae et venustatis et prudentiae plenarum, velut sunt illae litterae, quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit. Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, digna est quae legatur ad hanc ferme sententiam: "Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod cum nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim fore, ut eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum istarum susceptione".
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-gellio/lettera-del-re-filippo-ad-aristotele.html