Cicero Attico salutem dicit.Diligenter ad me Quintus frater et Piso quae essent acta scripserunt; tamen vellem te, ut consuesti, ad me quid in urbe agatur et quid intellegas perscribere.Me, aliquotiens conatum ire in Epirum, adhuc Plancius liberalitate sua Brundisii retinet.Spes illi homini est iniecta posse nos una proficisci.Sed iam, cum adventare inimici dicentur, quid faciendum sit certum est.Quod cum faciemus, ad te statim mittemus litteras ut scias ubi simus.Lentulus in suis litteris nobis declarat spem nonnullam esse in Pompei voluntate; saepe enim tu ad me scripsisti omnia esse in illius potestate.De Metello scripsit ad me frater per te perfectum esse quantum ipse speraret.Mi Pomponi, pugna ut tecum cum meis mihi liceat vivere, et scribe quotidie quae Romae fiant.Premor luctu et desiderio omnium meorum, qui mihi semper cariores quam vita fuerunt.Vale
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/incertezze-di-cicerone.html