primo bestia, in quo loco nata est, ex eo se non movet, deinde suo quaeque appetitu(=istinto) movetur: serpere agriculos nare anaticulas, evolare merulas, cornibus uti boves videmus, nepas aculeis, denique suam cuique naturam esse ad vivendum ducem. quae similitudo in genere etiam umano adparet. parvuli enim primo orta sic iacent tamquam omnino sine animo sint; cum aetem paulum firmitatis eccessit, et animo utuntur et eos adgnoscunt a quibus educantur; deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur animadvertunque ea quae domi fiunt curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina et quibus de rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt, efferunt se laetitia, victi debilitantur animoque deficiunt.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/lo-sviluppo-del-bambino.html