Mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. nec hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo, ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur. qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum.
quid est praeterea? nihil sane nisi illud. valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; sed mutata multa. philosophia sursum deorsum [...]
tu velim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis.
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/cicerone-ad-atene.html