da bonney93 » 29 gen 2010, 12:51
Mi servirebbe la traduzione della versione 'Dionigi,un ateo con il senso dell'umorismo'di Valerio Massimo.grazie mille in anticipo
il libro è 'nuovo dalla sintassi al testo'
Syracusis genitus Dionysius tot sacrilegia sua, quot iam recognoscemus, iocosis dictis prosequi uoluptatis loco duxit: fano enim Proserpinae spoliato Locris, cum per altum secundo uento classe ueheretur, ridens amicis 'uidetisne' ait 'quam bona nauigatio ab ipsis dis inmortalibus sacrilegis tribuatur?' detracto etiam Ioui Olympio magni ponderis aureo amiculo, quo eum tyrannus Gelo e manubiis Carthaginiensium ornauerat, iniectoque ei laneo pallio dixit aestate graue esse aureum amiculum, hieme frigidum, laneum autem ad utrumque tempus anni aptius. idem Epidauri Aesculapio barbam auream demi iussit, quod adfirmaret non conuenire patrem Apollinem inberbem, ipsum barbatum conspici. idem mensas argenteas atque aureas e fanis sustulit, quodque in his more Graeciae scriptum erat bonorum deorum eas esse, uti se bonitate eorum praedicauit. idem Victorias aureas et pateras et coronas, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, tollebat et eas se accipere, non auferre dicebat, perquam stultum esse argumentando, a quibus bona precamur, ab his porrigentibus nolle sumere.