da simpic » 30 gen 2010, 20:26
VERSINE DA SISTEMA LATINO N. 149 PAGINA 135
Cum terra quondam ingenti hiatu in foro discessisset, ex oraculis Sibyllinis
cognitum est terram esse coituram, si quod pretiosissimum esset in illum hiatum
coniceretur. Quare alii aurum, alii argentum, aliis fruges eo (avv.) iniecerunt,
rati in oraculo esse consentaneum. Sed nihilominus permanente voragine, M.
Curtius, vir et egregia corporis specie et insigni animi fortitudine praeditus,
dixit nihil in civitate melius esse bono et praeclaro cive, idque ab oraculo
requiri. His rebus dictis, armis se exornavit atque intrepido vultu se cum equo
in voraginem immisit. Cim igitur terra postea coisset, Romani, omni metu
liberati, summos honores viro illi quotannis habendos esse decreverunt.