Se vi serve la versione stesso titolo da LECTIOR BREVIOR (DIVERSA) CLICCA SOTTO:
/forum/viewtopic.php?f=38&t=72520
Questa invece è di LATINA LECTIO clicca
/versione-latino/lucio-bruto-condanna-a-morte-il-figlio.html
Rege Tarquinio ex urbe expulso, Lucius Brutus et Tarquinius Collatinus, qui plebis seditonem contra regem concitaverant, consules creati sunt .Brutus Romanos iurare coegit se nullum umquam regem passuros esse et, ne nomen quidem Tarquiniorum superesset, a collega, cui nomen Tarquinio erat, petiit ut consulatu se abdicaret, Valerio Publicola collega sibi sumpto. At libertas, modo parta, cito in magno periculo fuit. Nam quidam adulescentes, aequales sodalesque filiorum regis Tarquinii, coniuratione facta, Tarquiniorum reditum in Urbem parabant, ut regiam dominationem restituerent. Qua coniuratione per servum detecta, coniurati, inter quos Bruti ipsius filius est repertus, capite damnati sunt, statimque missis lictoribus, iuvenes virgis caesi securique necati sunt. Cuius supplicii non spectator modo sed exactor fuit Brutus, qui filii nulla misericordia adhibita, insigne fortitudinis exemplum praebuit. Servo autem, qui illius coniurationis index fuerat, ingens pecuniae vis atque libertas donata est.