Cum diu per maria vagatus esset, Ulixes ad Circes magae insulam cum sociis navi advectus est. Ex iis nonnulli, quibus dux erat Eurylochus, cum ad deae aedes progressi essent, leones et lupos conspicati sunt, qui non solum minime crudeles erant sed advenis advenientibus adulabantur canum more. Cum deam domi canentem audivissent, eam vocaverunt, quae, cum ianuam aperuisset, eis persuasit ut ingrederentur. Tum incaute ingressi sunt omnes praeter unum Eurylochum, qui, dominae diffisus, ante ianuam moratus est. Nam dolum aliquod suspicatus erat neque deae fisus erat. Comitibus, ubi ingressi sunt, Circe persuasit ut secum epulis accumberent et convivarentur. Sic cibos, quibus medicamentum mixtum erat, comederunt, et, cum eos gustavissent, statim hominum speciem exuerunt et in porcos conversi sunt. Tunc Eurylochus, cum egredientes comites vidisset nec eos agnovisset, ad Ulixem reversus est ut ei miserorum mortem narraret.
clicca il link è sul nostro sito la traduzione
/versione-latino/-ulisse-e-la-maga-circe.html