da Kingdom Hearts94 » 5 feb 2010, 18:15
nos autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis a consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus. ex quo, quod facile intellegi possit, in multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque versamur. sed bowpidoj nostrae consanguineus non mediocris terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat. quam ob rem si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola. credibile non est quantum ego in consiliis <et> prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam. magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est. permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. cura ut valeas.
Salve a tutti, mi servirebbe, se possibile, questa versione:
Autore: Cicerone
Mi potete aiutare? Quando avete tempo ... grazie! ^__^
grazie mille