[quote="giada"]Questa vero?
Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum immortalium docuit, ille pontefices, augures, Salios ceteraque sacerdotia creavit annum quoque in duodecim menses, fastos dies nafastoque discripsit, ille ancilia atque Palladium, secreta quidam imperii pignora, Ianumque geminum, Fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent. Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occupaverat imperium, religione atque iustitia gubernaret.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-floro/il-re-numa-pompilio.html