da Art.31 » 19 feb 2010, 14:51
Catilina magna sceoera commisit atque accusatus est parricidii ,adulterii,furti,caedis; in tota Italia magnus numerus veneficorum,gladiatorum,latronum,sicariorum,parricidarum,testamentorum,subiectorum,circumscriptorum,ganeonum,adulterorum,corruptorum iuventutis,perditorum invenitur qui cum Catilina vixit ver Catilinae notus fuit.Per multos annos sine illo non una caedes,non unum stuprum Urbem turbavit;iuventus semper a Catilina in errorem libidinemque inducta est:Marii filiis mortem parentum promiserat,Pomponii nepoti foedum amorem concesserat.Nunc vero non solum ex urbe sed etiam ex agris multos perditores homines proterva fronte conlegerat et non modo Romae sed in toto orbe cuncti oppressi aere alieno ad hoc sceleris foedus asciverun.Catilina ergo,qui iam princeps pravorum hominum fuerat,hostis populi Romani nunc erit.Domesticum bellum manet, in urbe insidiae sunt,Romae inclusum periculum est,Romae est hostis.Cum luxuria,cum amentia,cum scelere certabimus,Quirites