su skuolaSprint
Antiqui adeo autem magna caritate patriae tenebantur, ut arcana consilia patrum conscriptorum multis saeculis nemo senator enuntiauerit. Q. Fabius Maximus tantum modo, et is ipse per inprudentiam, de tertio Punico bello indicendo quod secro in curia erat actum P. Crasso rus petens domum reuertenti in itinere narrauit, memor eum triennio ante quaestorem factum, ignarus nondum a censoribus in ordinem senatorium allectum, quo uno modo etiam iis, qui iam honores gesserant, aditus in curiam dabatur. sed quamuis honestus error Fabii esset, uehementer tamen a consulibus obiurgatus est: numquam enim taciturnitatem, optimum ac tutissimum administrandarum rerum uinculum, labefactari uolebant. Ergo, cum Asiae rex Eumenes amantissimus nostrae urbis bellum a Perse aduersus populum Romanum conparari senatui nuntiasset, non ante sciri potuit quid aut ille locutus esset aut patres respondissent quam captum Persen cognitum est. fidum erat et altum rei publicae pectus curia silentique salubritate munitum et uallatum undique, cuius limen intrantes abiecta priuata caritate publicam induebant.
la traduzione la trovi sul nostro sito clicccando
/versione-valerio-massimo/esempi-di-riserbo.html