Ut primum ex pueris excessit Archias atque ab iis artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari sole, se ad scribendi studium contulit,primum Antiochiae (nam ibi natus est nobili loco), celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria contigit.Post in ceteris Asiae partibus cunctaeque Graeciae sic eius advenuts celebrantur, ut famam ingenii exspectatio hominis superaret. Erat Italia tum plena Gracarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementer colebantur et hic Romae propter tranqillitatem rei pubblicae non neglebantur. Itaque hunc Tarentini et Rhegini et Napolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes cognitione atque hospiio dignum existimarunt.
(Da Cicerone)Vi prego aiutatemi
.
Domani ho una verifica orale di Latino.
E' molto complicata..e ha molti costrutti che devo individuare
.