da Niky<3Music » 1 mar 2010, 16:46
la versione si chiama "i nomi degli animali anfibi" e comincia: sunt etiam animalia in aqua, quae in terram interdum exeant... finisce: ...in sagis fimbriae et in iecore extremum fibra, fiber dictus.
Sunt etiam animalia in aqua, quae in terram interdum exeant: alia Graecis vocabulis, ut polypus, hippos potamios, crocodilos, alia Latinis, ut rana, anas, mergus; a quo Graeci ea quae in aqua et terra possunt vivere vocant amphibia. E quis rana ab sua dicta voce, anas a nando, mergus quod mergendo in aquam captat escam
Item alia in hoc genere a Graecis, ut querquedula, quod kerkedes, alcedo, quod ea halkyon; Latina, ut testudo, quod testa tectum hoc animal, lolligo, quod subvolat, littera commutata, primo volligo. Ut Aegypti in flumine quadrupes sic in Latio, nominati lutra et fiber. Lutra, quod succidere dicitur arborum radices in ripa atque eas dissolvere: ab luere lutra. Fiber, ab extrema ora fluminis dextra et sinistra maxime quod solet videri, et antiqui februm dicebant extremum, a quo in sagis fimbriae et in iecore extremum fibra, fiber dictus
GRAZIEEE UN BACIO!