Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit. In illis legibus furem supplicio capitis puniedum esse et alia pleraque nimis severa censuit sanxitque. Eius igitur leges, quoniam videbantur acerbiores, non decreto iussoque, sed tacito Atheniensium consensu oblitteratae sunt. Postea legibus aliis mitioribus a Solone compositis usi sunt. Is sua lege in fures non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit. Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII tabulis scripserunt, neque pari severitate in puniendis omnium generum furibus neque remissa nimis lenitate usi sunt. Nam furem, qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi permiserunt si, aut cum faceret furtum nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet. Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei cui furtum factum esset; servos verberibus adfici et e saxo praecipitari; sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-gellio/le-leggi-contro-i-ladri.html