da thevostok » 9 apr 2010, 19:11
titolo : il re anco marzo espugna politorio
libro: latino a colori p 204 n 37
Il re Anco Marzo espugna Politorio
Latino a colori (1) Pagina 204 Numero 37
Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta. Post Tulli mortem potestas (sic institutum erat) ad patres reddita erat atque hi interregen nominaverant et postea Ancum Marcium, Numae Pompili regis nepotem, regem populus creavit. Cives Romae laeti erant, quia avi antiquos mores atque pacem optabant, memor autem erat Ancus et Numae et Romuli atque regno necessarium otium credebat cum hostium timore mixtum. Itaque cum militibus ad finitimam urbem, Politorium, contendit et obsessione eam expugnavit multitudinemque incolarum Romam traduxit. Aventinum novo populo datum est quod Palatium sedes veterum Romanorum erat, Captolium arx Sabinis et Caelius mons Albanis iam dati erant. Sed paucos post menses Politorium rursus bello repetitum est quod vacuum occupaverant Prisci Latini atque Ancus magno horridoque proelio vicit et multa cum praeda Romam revertit.