Multa egregia carmina simonides poeta scripsit qui urbes asiae nobiles peragrans et laudes victorum canens magnas mercedes accepit: postquam arte sua locupes evasit in insulam ciam patriam suam revertere statuit et navem ascendit. sed horrida tempestas et navigii vetustas in medio mari navem dissolverunt. ceteri zonas perasque argenti ac auri plenas, velut vitae subsidia, collegererunt, simonides autem nihil sumpsit. tum quidam curiosus ex poeta quaesivit:<<Cur, simonides, ex opibuss tuis nihil sumis?>> >> Mecum - inquit simonides - cuncta mea sunt>>. tunc multi cum gravi onere natantes in aquis demerserunt et vitam amiserunt; pauci tantum enataverunt, sed postquam ad litus incolumes pervenerant, praedonibus occurrerunt qui omnis eorum bona rapuerunt et ex locupletibus egentes eos fecerunt.
Grazie