Nel caso non ci fosse la versione, la inserisco qui di seguito:
In vilici casa catellus erat, qui saepe dominum eiusque filios lingua lingebat, atque a familia cibis exquisitis replebatur. Quod cum olim vidisset asellus eiusdem vilici, invidia permotus est, et statuit felicem vitae condicionem sibi quoque parare. Ita enim cogitavit: «Si obsequens fuero et dominus meus a me permulctus erit, sine ullo dubio ego quoque cibis exquisitis implebor famesque mea aliquando satiabitur». Ita, cum dominum vidit, ei prosiluit, ambos pedes supra eius humeros imposuit eumque suo pondere fatigavit. Dominus autem, ira motus, magnis clamoribus suos vocavit, et servi fustibus asinum verberaverunt dicentes: «Nisi verberibus imbutus eris, bonam disciplinam non disces». Ita asinus, lassus ac verberibus semimortuus, ad praesepe reductus est.
Questa versione mi servirà per martedì e non per domani come ho specificato prima.. quindi...
grazie ancora...