da pola » 7 mag 2010, 11:26
versione di latino "scontro decisivo tra persiani e macedoni"...pag.59 nr. 37
x favore
Post haec proelium committitur. Macedones in ferrum cum contemptu totiens a se victi hostis ruebant: contra Persae mori quam vinci praeoptabant. Raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est. Darius cum vinci suos videret, mori et ipse voluit, sed a proximis fugere conpulsus est. Suadentibus deinde quibusdam, ut pons Cydni fluminis ad iter hostium inpediendum intercideretur, non ita se saluti suae velle consultum ait, ut tot milia sociorum hosti obiciat. Alexander autem periculosissima quaeque adgrediebatur, et ubi confertissimos hostes acerrime pugnare conspexisset, eo se semper inmergebat periculaque sua esse, non militis volebat. Hoc proelio Asiae imperium rapuit; cuius tanta felicitas fuit, ut post hoc nemo rebellare ausus sit patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis acceperint.