da david012 » 15 lug 2010, 17:37
mi potete tradurre questo per cortesia?
Bello Peloponnesio Alcibiadis consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt.
Ad quod gerendum Alcibiades dux delectus est. Id cum appararetur, priusquam classic solveret, accidit ut una nocte omnes herrnae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur. Hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad privatam, sed ad publicam rem pertineret, magnum moltitudini timor est iniectus, ne repentina vis in civitate existeret, quae libertatem opprimeret populi.
Hoc maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam privatus existimabatur: multos enim liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat.
Itaque non solum spem in eo habel ant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurirum et prodesse poterat.
(da Nepote).
Grazie!