Hamilcar, Carthaginiensium dux, cum Syracusas obsideret, audivit in sonnio vocem sibi nuntiantem se postero die in illa urbe cenaturum esse. Quo somnio valde gavisus est Hamilcar et, quasi e coelo sibi victoria promissa esset, multum virtute suorum militum confidebat et sperabat se brevi Syracusis potiturum esse. Iam omnia ad pugnam parabat, sed, cum gravis dissensio inter eius milites orta esse, Syracusani ex improviso ausi sunt ex urbe erumpere, castra invadere et ipsum Hamilcarem intra sua moenia rapere. Sic Hamilcar in urbe Syracusis cenavit, non victor, sed captivus
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-valerio-massimo/errata-interpretazione-di-un-sogno.html